

Epistola II ad Thessalonicenses*
Caput 3: Versus 10
Quoniam si quis non vult operari.Dicunt quidam de operibus spiritualibus hoc Apostolum praecepisse, alioquin si de opere corporali hoc diceret, in quo vel agricolae vel opifices laborant, videretur sentire adversus Dominum, qui dicit in Evangelio:Nolite solliciti esse, quid manducetis[Matth. 6.], etc. Sed superflue conantur et sibi et caeteris caliginem obducere, ut quod utiliter charitas monet, non solum facere velint, sed nec intelligere, cum multis aliis locis epistolarum quid hic sentiat Apostolus apertissime doceat. Vult enim servos Dei corporaliter operari unde vivant ut non compellantur egestate necessaria petere. Nec est contra illud quod praedictum est:Nolite solliciti esse quid manducetis,etc. Non enim hoc ideo dictum est, ut non procurent quantum necessitati sat est, unde honeste potuerunt, sed non ut ista intueantur, nec propter ista faciant quidquid Evangelii praeconio facere jubentur.